monumenta.ch > Ambrosius > 37
Ambrosius, De Nabuthae, § 36 <<<     >>> § 38

§ 37 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 habes unde facias, quid uereris? tua te uoce conuenio.
2 habes multa bona in annos multos posita, potes et tibi et aliis abundare, habes fecunditatem publicam: quid destruis horrea,? ostendo tibi, ubi melius tua frumenta custodias, ubi bene saepias, ut fures tibi ea auferre non possint.
3 include ea in corde pauperum, ubi ea nullus curculio consumat, nulla corrumpat uetustas.
4 habes apothecas inopum sinus, habes apothecas uiduarum domos, habes apothecas ora infantium, ut dicatur tibi: ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem.
5 istae sunt apothecae, quae maneant in aeternum, ista horrea, quae fecunditas futura non destruat.
6 nam quid iterum facias, si tibi plus natum fuerit anno sequenti? iterum ergo et illa destrues quae nunc facere paras et maiora facies.
7 dat enim tibi fecunditatem deus, ut aut uincat aut condemnet auaritiam tuam, quo excusationem habere non possis: tu uero quod per te multis nasci uoluit tibi soli reseruas, immo et tibi adimis; magis enim seruares tibi, si dispertireris aliis; bonorum enim fructus munerum in eos ipsos qui contulerint reuertuntur et gratia liberalitatis in auctorem redit.
8 denique scriptum est: seminate uobis ad iustitiam.
9 esto spiritalis agricola, sere quod tibi prosit.
10 bona satio in corde uiduarum.
11 si terra tibi fructus reddit uberiores quam acceperit, quanto magis misericordiae remuneratio reddet multiplicatiora quae dederis!